monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 8
Quintam autem diem mensis adiungit, ut significet baptisma, in quo aperti sunt Christo coeli, et Epiphaniorum dies hucusque venerabilis est, non ut quidam putant Natalis in carne, tunc enim absconditus est, et non apparuit. Quod huic tempori congruit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui . Porro Buzi in linguam nostram vertitur, spretus atque contemptus: Ezechiel, roboratus a Deo. Quod sic Domino coaptabitur, ut dicamus Creatorem mundi, qui Pater est Salvatoris, ab omnibus haereticis sperni atque contemni, qui vetus non recipiunt Testamentum.