monumenta.ch > Plinius > sectio 156 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 1, 3
Cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei in quinta mensis: ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin. Captivum sedisse populum super flumina Babylonis, David prophetat in spiritu: Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus . Chobar autem, aut nomen est fluminis, aut certe, iuxta interpretationem suam, qua in grave vertitur, Tygrim significat et Euphratem, et omnia magna et gravissima flumina quae in terra Chaldaeorum esse perhibentur.