monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.52 > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 72
Nec nos, inquiunt, moveat, quod primum numerentur septem hebdomadae, et postea sexaginta duae, et rursum una, quae in duas partes dividitur. Est enim hoc idioma sermonis Hebraici, et antiquorum sermonis Latini, ut ante minorem numerum supputent, et postea maiorem. Verbi gratia, non iuxta proprietatem linguae nostrae nunc dicimus: Abraham vixit annis centum septuaginta quinque: illi econtrario loquuntur: vixit Abraham annis quinque, et septuaginta, et centum. Non igitur ut legitur ita impletur, sed ut totum pariter supputetur, ita finem accipit.