monumenta.ch > Hieronymus > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 71
In fine ergo hebdomadarum complebitur Dei sententia in angustia temporum, quando rursum destruetur templum, et capietur civitas. Nam post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est, sive ut illi dicunt, non erit illius imperium, quod putabant se retenturos. Et quid dico de Christo occidendo, et populo penitus deserendo auxilio Dei, cum civitatem, et sanctuarium dissipaturus sit populus Romanus, cum duce venturo Vespasiano? Quo mortuo, transactis septem hebdomadis, id est, annis quadraginta novem, Aelius Hadrianus, et quo postea de ruinis Ierusalem urbs Aelia condita est, rebellantes Iudaeos, Timo Rufo magistro exercitus pugnante, superavit. Et tunc deficiet hostia et sacrificium, et usque ad consummationem mundi, et finem perseverabit desolatio.