monumenta.ch > Hieronymus > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 64
Et erunt reliqua tempora annorum in diem Nativitatis Christi, in annum Augusti quadragesimum primum, post mortem Cleopatrae, anni quadringenti triginta septem, menses quinque. Unde adimplentur sexaginta duae hebdomades et dimidia, quae efficiunt annos quadringentos triginta septem, menses sex in diem Nativitatis Christi. Et manifestata est iustitia aeterna, et unctus est sanctus sanctorum, id est, Christus, et signata est visio, et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem quod dicit, signari visum et prophetiam? quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso quod esset venturus, et pati haberet.