monumenta.ch > Hieronymus > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 51
Dicit idem Eusebius, et aliam opinionem, quam ex parte non reprobo: quod plerique unam hebdomadem annorum in septuaginta annos extendant, per singulos hebdomadis annos, decennio supputato. Et volunt a passione Domini usque ad Neronis imperium, annos esse triginta quinque; quando contra Iudaeos Romana primum arma commota sunt, et hanc esse dimidiam hebdomadam annorum septuaginta.