monumenta.ch > Hieronymus > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 49
Civitatem quoque et ipsum sanctuarium sub duce Romano, Romanus vastavit exercitus, sive ipse Herodes, qui per Romanos indebitum in Iudaeos arripuit imperium. Quodque infert: Confirmabit enim pactum multis hebdomada . Una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia, et sacrificium, sic interpretatur, quod et Herode regnante apud Iudaeam, et Augusto apud Romanos, Christus natus sit, qui tribus annis, et sex mensibus iuxta Evangelistam Ioannem Evangelium praedicavit, et confirmavit veri Dei cultum multis: haud dubium cum apostolis, et credentibus, quando post passionem Domini in dimidia rursum hebdomada defecit hostia, et sacrificium.