monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 47
Pugnantibus autem contra se intestina seditione germanis, et gentem Iudaeorum in diversa studia trahentibus, supervenit Cneus Pompeius dux Romani exercitus, captaque Ierosolyma, usque ad adyta templi ingressus est, quae vocabantur sancta sanctorum: vinctumque Aristobolum Romam misit servans triumpho suo, et pontificatum Hircano fratri eius tradidit.