monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 32
Quod si harum principium ab alio tempore voluerimus sumere, et tempora non concurrent, et multa reperiemus contraria. Nam si a Cyro, et prima eius indulgentia, quae Iudaeorum est laxata captivitas, septuaginta numerentur hebdomadae, centum et eo amplius inveniemus annos, qui statutum septuaginta hebdomadarum excedant numerum: et multo plus si ex qua die locutus est Danieli angelus: additurque amplior numerus, si captivitatis exordium volueris hebdomadarum habere principium.