monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.67 > uwbM.p.th.f.68.213 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 23
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni, ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Ut rogare coepisti, statim impetrasti misericordiam Dei: et egressa est sententia, et ego idcirco missus sum, ut exponerem tibi quae ignoras: quia vir desideriorum es, sive amabilis, et Dei amore dignus, ut Salomon appellatus est Idida , sive vir desideriorum, quod pro desiderio tuo, Dei secreta audire merearis, et esse conscius futurorum.