monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 30
Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Non quo iste ministrorum Dei numerus definitus sit, sed quo maiorem multitudinem humanus sermo explicare neqniverit. Ista sunt millia, et istae myriades, de quibus in Psalmis legimus: Currus Dei decem millibus, multiplex millia laetantium, Dominus in eis . Et in alio loco: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem . Duplex autem angelorum officium est: aliorum qui iustis praemia tribuunt, aliorum qui singulis praesunt cruciatibus.