monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.77 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 26
Filius quoque hominis, qui venit ad vetustum dierum, ipse est qui apud Ioannem leo dicitur de tribu Iuda ; radix David, et caetera his similia: Hos thronos esse reor, de quibus Paulus Apostolus loquitur: Sive throni, sive dominationes . Et in Evangelio legimus: Vos autem sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel . Sedens autem et vetustus dierum dicitur Deus, ut aeterni iudicis habitus demonstretur.