monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 22
Contra Artarxiam vero dimicasse quidem Antiochum novimus: sed illum in regno pristino permansisse. Ergo dicamus quod omnes scriptores ecclesiastici tradiderunt: in consummatione mundi, quando regnum destruendum est Romanorum, decem futuros reges, qui orbem Romanum inter se dividant, et undecimum surrecturum esse regem parvulum, qui tres reges de decem regibus superaturus sit, id est, Aegyptiorum regem, et Africae et Aethiopiae, sicut in consequentibus manifestius dicemus.