monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 17
Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans. Quartum quod nunc urbem tenet terrarum, imperium Romanorum est, de quo in statua dicitur: Tibiae eius ferreae: pedum quaedam pars ferrea, quaedam fictilis; et tamen ipsius ferri ex parte nunc meminit, dentes eius ferreos, et magnos esse contestans. Satisque miror, quod cum supra leaenam, et ursum, et pardum, in tribus regnis posuerit, Romanum regnum nulli bestiae compararit: nisi forte ut formidolosam faceret bestiam, vocabulum tacuit, ut quidquid ferocius cogitaverimus in bestiis, hoc Romanos intelligamus.