monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 14
Ergo tres ordines in ore regni Persarum, et in dentibus eius, tria regna debemus accipere, Babyloniorum, Medorum, atque Persarum: quae in unum redacta sunt regnum. Quodque infertur. Et sic dicebant ei: comede carnes plurimas, illud tempus significat, quando sub Assuero, quem Septuaginta Artaxerxem vocant, ad suggestionem Aman Agagitae, una die omnes Iudaei iussi sunt trucidari . Et pulchre non ait, devorabat eos; sed, sic dicebant ei: ut conatus tantum fuerit, et nequaquam rei exitus sit consecutus.