monumenta.ch > Hieronymus > csg75.481 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 9
Sed et hoc dicendum, aquilam multo tempore vivere, et regnum Assyriorum multis aetatibus fuisse dominatum. Quod autem evulsae sunt alae eius, id est, leaenae, sive aquilae, caetera regna significat, quibus prius imperabat, et volitabat in mundo. Et sublata est, inquit, de terra; subverso videlicet imperio Chaldaeorum. Quodque sequitur: Et super pedes quasi homo stetit, et cor eius datum est ei, si de Nabuchodonosor intelligimus, perspicuum est quod postquam perdidit regnum, et potentia eius ablata est, rursum in pristinum statum restitutus sit, et non leaenam, sed hominem se esse didicerit, et cor receperit quod amiserat.