monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.38 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 5
Pars autem Domini populus eius: Iacob funiculus haereditatis eius . Mare autem mundum istum, saeculumque significat, salsis amarisque fluctibus redundantem: sicut Dominus in parabola sagenae missae in mare interpretatur . Unde et draco rex dicitur omnium quae in aquis sunt, et cuius secundum David in mari confringuntur capita . Et in Amos legimus: Si descenderit in profundum maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eum (Amos IX, 3). Quatuor autem bestias, quae ascendebant de mari, et erant diversae inter se, angelo disserente noscamus. Hae, inquit, quatuor bestiae magnae, quatuor regna consurgent de terra. Quatuor autem venti qui pugnabant in mari magno, ideo venti coeli esse dicuntur: quia unusquisque angelus facit pro eo regno quod sibi creditum est.