monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.1 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 1
Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit. Visio autem capitis eius in cubili suo. Et somnium scribens, brevi sermone comprehendit, summatimque perstringens, ait. Haec pericope, quam nunc conamur exponere, et sequens, de qua dicturi sumus, priores sunt, iuxta historiam, quam duae superiores.