monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 30
Darius enim sexaginta duorum annorum erat: maius regnum Medorum quam Persarum legimus: et avunculus qui prior erat iure naturae, successor regni debuit numerari. Unde et in visione quae contra Babylonem in Isaia legitur, post multa quae longum est ponere, haec futura narrantur: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint: sed sagittis parvulos interficiant, et lactantibus uteris non misereantur . Et Ieremias: Sanctificate, inquit, contra eam gentes, reges Mediae, duces eius, et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis illius . Et in consequentibus: Filia Babylon quasi area tempus triturae eius: adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius . Quod autem in convivio capta sit Babylon, quam hortatur ad pugnam, manifestius scribit Isaias: Babylon dilecta mea facta est mihi in miraculum: pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum .