monumenta.ch > Hieronymus > csg75.553 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 24
Non solum ergo lectione opus fuit, sed interpretatione eorum quae legerat: ut intelligeret qui haec verba praedicerent: quod scilicet numerasset Deus regnum illius atque complesset, et apprehendisset in statera iudicii sui: et ante eum iugularet gladius, quam natura dissolveret, et imperium eius in Medos divideretur et Persas.