monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.74 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 22
Hunc locum quidam ad Antichristum referunt, quod imitatus patris sui diaboli superbiam, contra Deum erectus sit. Sed quaerendum est ab eis, quis sit Daniel qui eis scripturam Dei interpretetur, et qui Medi et Persae occidentes eum et succedentes in regnum eius. Nulli enim dubium, quin post Antichristum sancti regnaturi sint.