monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.57 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 20
Quod cum ita sit, quaerendum est, quo sensu illud legatur: Cor regis in manu Dei: quocumque voluerit, illud declinabit , nisi forte sanctum quemque dicamus regem, cuius non regnat peccatum in mortali corpore, et cuius ideo servatur cor, quia in manu Dei est . Quidquid autem in manu Dei Patris fuerit iuxta Evangelium, nullus potest rapere ex ea et quicumque raptus fuerit, intelligitur in manu Dei non fuisse.