monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 15
Regina autem, pro re quae acciderat regi et optimatibus eius, domum convivii ingressa est, etc. Hanc Iosephus aviam Balthasaris, Origenes matrem scribunt: unde et novit praeterita, quae rex ignorabat. Evigilet ergo Porphyrius, qui eam Balthasaris somniatur uxorem, et illudit plus scire, quam maritum.