monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 6
Laudant autem deos suos, insultantes Deo Iudaeorum; quod illis victoriam tribuentibus, bibebant in vasis eius. Iuxta tropologiam, hoc dicendum est: quod omnes haeretici, et doctrina contraria veritati, quae assumit verba prophetarum; et testimoniis divinae Scripturae abutitur ad sensum suum; et dat bibere his quos decipit, et cum quibus fornicata est: tollat vasa templi Dei, et inebrietur in eis: et non Deum cuius vasa sunt, sed deos laudet aureos et argenteos, et aeneos, et ferreos, ligneosque et lapideos.