monumenta.ch > Hieronymus > csg48.307 > bsbClm6224.159 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 4
Quod autem Balthasaris patrem Nabuchodonosor vocat, non facit errorem scientibus sanctae Scripturae consuetudinem: qua patres, omnes proavi et maiores vocantur. Et hoc considerandum, quod sobrius ista non faciat; sed temulentus, oblitusque poenae quae Nabuchodonosor proavum illius consecuta est.