monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.134 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 3
Praecepit ergo iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea atque argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, etc. Tradunt Hebraei huiusmodi fabulam: usque ad septuagesimum annum, quo Ieremias captivitatem populi Iudaeorum dixerat esse solvendam, de quo et Zacharias in principio voluminis sui loquitur, irritam putans Dei pollicitationem Balthasar, falsumque promissum, versus in gaudium, fecerit grande convivium, insultans quodammodo spei Iudaeorum, et vasis templi Dei, sed statim ultio consecuta est.