monumenta.ch > Hieronymus > csg51.18 > csg48.249 > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 3, 40
Speciem autem quarti quem similem dicit filio Dei, vel angelum debemus accipere, ut Septuaginta transtulerunt, vel certe, ut plerique arbitrantur, Dominum Salvatorem. Sed nescio quomodo rex impius Dei Filium videre mereatur. Ergo iuxta Symmachum qui interpretatus est: Species autem quarti similitudo filiorum, non Dei, sed deorum; angeli sentiendi sunt, qui et dii, et deorum vel Dei filii saepissime nuncupantur.