monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.146 v > sectio 21 > csg51.254 > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 3, 36
Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate, etc. Generali laudatione praemissa, quod omnis creatura debeat laudare Dominum, in consequentibus per partes singulas cohortatur angelos et coelos, aquas atque virtutes, solem et lunam, imbrem et rorem, spiritum, ignem et aestum, frigus et cauma, et caetera quae longum est texere: ita ut fontes quoque et maria, et cete et volucres, bestiasque et pecora ad laudem Domini provocet, et filios hominum, et post omne hominum genus Israelem, et de ipso Israel sacerdotes et servos Domini, spiritus animasque iustorum, sanctos et humiles corde: Et ad extremum Ananiam, Azariam, Misaelem, qui ad laudem Domini praesenti beneficio provocantur. Omnis autem creatura non voce, sed opere laudat Dominum, quia ex creaturis consequenter creator intelligitur, et in singulis operibus atque effectibus Dei magnificentia demonstratur.