monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 3, 15
Nabuchodonosor rex, non oportet nos de hac re respondere tibi. In Hebraeo non habet regem, sicut in LXX, ne adulari viderentur impio, aut regem vocare eum qui ad iniqua compelleret. Quod si quis contentiosus regem quoque legerit: dicemus eo non procaciter regem ad effusionem sui sanguinis provocare, sed ita reddere regi honorem debitum, ut Dei cultus non laedatur.