monumenta.ch > Hieronymus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 46
Sicut enim in principio nihil Romano imperio fortius et durius fuit, ita in fine rerum nihil imbecillius: quando et in bellis civilibus, et adversum diversas nationes, aliarum gentium barbararum indigemus auxilio. In fine autem horum omnium regnorum auri, argenti, aeris et ferri, abscissus est lapis, Dominus atque Salvator, sine manibus, id est, absque coitu et humano semine, de utero virginali, et contritis omnibus regnis, factus est mons magnus, et implevit universam terram: quod Iudaei et impius Porphyrius male ad populum referunt Israel, quem in fine saeculorum volunt esse fortissimum, et omnia regna conterere, et regnare in aeternum.