monumenta.ch > Hieronymus > csg48.362 > 56 > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 36
Et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt. Illud quod in Evangelio legimus: Qui solem suum oriri facit super malos et bonos , etiam super Nabuchodonosor intelligimus esse completum. Tanta enim est clementia omnipotentis Dei, ut etiam Nabuchodonosor dispensationis suae qua mundum regit, mysteria revelaret.