monumenta.ch > Hieronymus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 35
Numquam enim dies appellarentur novissimi, si mundus esset aeternus. Quodque dicitur: Tu, rex, cogitare coepisti, indicat causas somnii: quod idcirco ei Deus futurorum mysteria revelarit, quia ipse rex voluerit scire ventura, et ut Nabuchodonosor divinae inspirationis miretur gratiam, non solum quid in somnio viderit, sed ante somnium quid tacitus cogitarit, exponit.