monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 31
Qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sint novissimis temporibus. Absque adulationis vitio veritate sociata, blanditur ut regi: quod illi a Deo mysteria sint revelata quae novissimis temporibus sint ventura. Novissimi autem dies, aut ex eo numerandi sunt tempore, quo Danieli somnium revelatum est, usque ad consummationem mundi.