monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 8
Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur, etc. Comminatus est poenam, proponit et praemia: ut si potuerint somnium dicere, consequenter credat etiam his quae incerta sunt, hoc est, quid significet somnium. Quod si non potuerint ea dicere, de quibus rex in plerisque confusus poterat recordari, etiam futurae interpretationis perdant fidem. Denique sequitur.