monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 13, 18
Quod si non fuerit inventum, necessitate cogemur et nos eorum acquiescere sententiae, qui Graeci tantum sermonis hanc volunt esse περικοπὴν, quae Graecam habeat tantum etymologiam, et Hebraicam non habeat. Quod si quis ostenderit duarum istarum arborum scissionis et sectionis in Hebraeo stare etymologiam: tunc poterimus etiam hanc Scripturam recipere.