monumenta.ch > Hieronymus > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 103
Hoc ideo prolixius posui, ut et Porphyrii ostendam calumniam qui haec omnia ignoravit, aut nescire se finxit, et Scripturae sanctae difficultatem: cuius intelligentiam absque Dei gratia et doctrina maiorum sibi imperitissimi vel maxime vindicant. Notandum autem, quod P litteram Hebraeus sermo non habeat, sed pro ipsa utatur PHE, cuius vim Graecum φ sonat.