monumenta.ch > Hieronymus > sectio 96

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 96
Montem autem inclytum idcirco praeteriit, quia secutus est Theodotionis interpretationem, qui ait: inter media maria super montem Saba sanctum. Cumque Saba nomen montis, vel Armeniae, vel Mesopotamiae putet, quare sit sanctus dicere non potest: etiam hac licentia mentiendi, possumus nos addere quod ille conticuit: sanctum dici montem, quia iuxta errorem Armeniorum sit idolis consecratus.