monumenta.ch > Hieronymus > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 80
Quod quidem et nos de Antichristo intelligimus. Porphyrius autem et caeteri qui sequuntur eum, de Antiocho Epiphane dici arbitrantur quod erectus sit contra cultum Dei, et in tantam superbiam venerit, ut in templo Ierosolymis simulacrum suum poni iusserit. Quodque sequitur: et diriget, donec compleatur ira, quia in ipso erit consummatio, sic intelligunt, tam diu eum posse, donec irascatur ei Deus, et ipsum interfici iubeat.