monumenta.ch > Hieronymus > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 53
Et brachia pugnantis Ptolemaei, et universa vastantis, expugnata sunt a facie Antiochi atque contrita. Brachia autem fortitudinem vocat: unde et manus appellatur exercitus multitudo. Et non solum, ait, Ptolemaeum vicit fraudulentia, sed ducem quoque foederis, hoc est, Iudam Machabaeum superavit dolis. Sive quod dicit hoc est: Cum ipse obtulisset pacem Ptolemaeo, et fuisset dux foederis, postea est ei molitus insidias.