monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 12
Discunt autem non ut sequantur, sed ut iudicent atque convincant. Quomodo si quispiam adversus mathematicos velit scribere imperitus μαθήματος, risui pateat, et adversum philosophos disputans, si ignoret dogmata philosophorum. Discunt ergo ea mente doctrinam Chaldaeorum, qua et Moyses omnem sapientiam Aegyptiorum didicerat.