monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 11
Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, et de vino potus eius, et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur. Qui de mensa regis et de vino potus eius non vult comedere ne polluatur, utique si sciret ipsam sapientiam atque doctrinam Babyloniorum esse peccatum, numquam acquiesceret dicere quod non licebat.