monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 25
Et septem lampades ardentis ignis in conspectu throni, quae septem sunt spiritus Dei. Et in conspectu throni, sicut mare vitreum simile chrystallo. Multi igitur throni quos vidit Daniel, hi mihi videntur esse, quos Ioannes viginti quatuor thronos nuncupat. Vetustus autem dierum ille est, qui apud Ioannem solus in throno sedet.