monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 7, 12
Rigidum enim et parcioris victus in morem Lacedaemoniorum, regnum Persarum fuit: ita ut in pulmento sale uteretur et cardamo. Legamus Cyri maioris infantiam (Educationem sive institutionem). Quodque dicitur: In parte una stetit, sic Hebraei interpretantur, nihil eos adversum Israel crudele gessisse. Unde et in Zacharia Propheta, equi albi appellantur . Tres autem ordines, sive versus qui erant in ore eius, et in dentibus, quidam sic interpretatus est, ut regnum Persarum in tres principes diceret fuisse divisum: sicut in περικοπῇ Balthasar et Darii legimus, tres fuisse principes, qui centum viginti satrapis praefuerint. Alii autem, tres reges post Cyrum fuisse Persarum autumant, et quae illis sint nomina reticent. Nos vero cum post Cyrum qui regnavit annis triginta, sciamus apud Persas regnasse Cambysen filium eius, et fratres magos, et deinceps Darium, cuius secundo anno coeptum est aedificari templum in Ierusalem.