monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 12
Orat autem secundum praeceptum Dei, Dictaque Salomonis, qui contra templum orandum esse admonuit. Tria autem sunt tempora quibus Deo flectenda sunt genua: tertiam horam, sextam et nonam ecclesiastica traditio intelligit. Denique tertia hora descendit Spiritus sanctus super Apostolos . Sexta volens Petrus comedere, ad orationem ascendit in coenaculum . Nona, Petrus et Ioannes pergebant ad templum .