monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 29
Unde potest stare historia, quod eadem nocte sit captus atque iugulatus: dum omnes aut visionis interpretationisque pavore terrentur, aut occupati sunt festivitate, et ebrietate convivii. Quod autem vincente Cyro rege Persarum, et Dario rege Medorum solus Darius successisse in regno scribitur, ordo aetatis, et propinquitatis, et regni est.