monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 34
Et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regnum meum restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi. Ergo iuxta eos qui historiae contradicunt, omnes angelicae fortitudines requisiturae sunt diabolum; et in tantam crescet potentiam, ut qui quondam adversus Deum superbierat, maior futurus sit, quam fuit ante peccatum.