monumenta.ch > Hieronymus > csg7.97 > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 25
Alioquin et in Ieremia loquitur Deus se mala minari super gentem ; et si bona fecerit, minas clementia commutare. Rursum bona agenti se asserit polliceri; et si mala fecerit, dicit se suam mutare sententiam: non in homines, sed in opera quae mutata sunt. Neque enim Deus hominibus, sed vitiis irascitur: quae cum in homine non fuerint, nequaquam punit quod mutatum est.