monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 3, 30
Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus. Et certe tres pueri non peccaverant, nec eius aetatis erant quando ducti sunt in Babylonem, ut propter sua vitia punirentur. Ergo quomodo hi ex persona populi loquuntur: sic illud Apostoli legendum est: Non enim quod volo, hoc ago: sed quod nolo, illud operor , et caetera quae in eodem loco scripta sunt.