monumenta.ch > Hieronymus > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 49
Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire hoc sacramentum. Ergo non tam Danielem, quam in Daniele adorat Deum, qui mysteria revelavit. Quod et Alexandrum magnum regem Macedonum, in Pontifice Ioiada fecisse legimus. Quod si displicet hoc, dicendum est Nabuchodonosor signorum magnitudine et stupore confusum, quid faceret ignorasse, ut qui Dominum verum intelligebat et Dominum regum, et servum eius adoraret, et illi adoleret incensum.