monumenta.ch > Hieronymus > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 2, 48
Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit: et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei. Loquens ergo rex ait Danieli. Hunc locum calumniatur Porphyrius, quod numquam superbissimus rex captivum adoraverit, quasi non et Lycaones ob signorum magnitudinem Paulo et Barnabae voluerint hostias immolare. Error ergo gentilium, qui omne quod supra se est, deos putant, Scripturae non debet imputari , quae simpliciter refert universa quae gesta sunt. Sed et hoc possumus dicere, quod causas adorandi et immolandarum hostiarum, et incensi atque sacrificii ipse rex exposuerit, dicens ad Danielem: